Epistola ad Philippenses*

Caput 3: Versus 9

Meam justitiam,etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suae obtemperare praecepit. Sed et tua est, quia de lege praesumis tua voluntate te legem posse implere aestimans.CHRYS.Recte dixit:Non habens meam justitiam,etc., usque ad quae ex nostro studio profecta sunt.Sed illam,etc.AUG.Quae impetrat a Deo, quae tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum.Justitia in fide.Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.
(* Traductions européennes)